Papias: Ars Grammatica

Pag 153


nostrum quod preteriit uel futurum est. 19 Quas partes "sum",
substantiuum, non habet. 20 Id enim omnium semper est perfectissimum,
cui nichil deest; unde preteriti uim habet, ut "lectus
sum". 21 Similia sunt uocatiua uerba, "uocor Johannes", "nominor",
"dicor"; cetera uero uerba presens tempus quasi ad quendam
punctum coniunctum habent de preterito et futuro, ut cum
dico "scribo uersum", priore parte scripta extrema pars deest. 22
Ex hoc igitur preteritum imperfectum nascitur, ut si inceptum
uersum imperfectum relinquam, tunc dico "scribebam uersum".
23 Ex eodem presenti nascitur preteritum perfectum, ut, si ad finem
perueniat presens inceptum, dico "scripsi uersum". 24 Ex
preterito uero perfecto nascitur plusquam perfectum; si enim
dudum sit perfectum, incipit transire in plusquam perfectum, et
tunc dico "scribebam", licet utantur Latini preterito perfecto pro
plusquam perfecto. 25 Futurum uero tempus ex presenti
nascitur, cum presens medium sit preteriti imperfecti et futuri;
itaque eius serua[n]t consonantes, ut "dico, dicebam, dicam", sed
tamen futurum coniunctiui preteriti seruat consonantes, ut "dixi,

Torna all'inizio