| agens est de substantia intellectus speculativi, qui etiam dicitur intellectus in
 habitu, per quem intelligimus: et huiusmodi signum inducunt, quia illa actio
 intellectus quae est in potestate nostra, pertinet ad intellectum in habitu. Cum
 ergo abstrahere species a phantasmatibus sit in potestate nostra, oportet quod
 intellectus agens sit intellectus in habitu sicut forma eius. Et ad hanc positionem
 deducuntur qui ex demonstratione Aristotelis volunt habere, quod intellectus
 possibilis sit unus in omnibus: quia non est hoc aliquid nec virtus in corpore;
 et per consequens quod sit aeternus. Et dicunt iterum, quod intellectus
 agens similiter sit aeternus, et quod impossibile sit effectum esse generabilem
 et corruptibilem, si agens et recipiens sit aeternum. Unde posuerunt, quod species
 intellectae sunt aeternae; et ideo non contingit quod intellectus quandoque
 intelligat et quandoque non, per hoc quod fiant novae species intelligibiles
 quae prius non fuerunt; sed ex coniunctione intellectus agentis cum possibili,
 secundum quod continuatur in nobis per impressionem suam. Sed hanc opinionem
 Commentator improbat: quia sequeretur quod formae rerum
 naturalium quae intelliguntur, essent ab aeterno sine materia, et extra animam,
 ex quo species illae non ponuntur in intellectu possibili ut forma eius; quia
 forma intellectus possibilis ponitur ab eis intellectus agens. Sequeretur etiam,
 cum ultima perfectio hominis sit secundum intellectum in habitu, et prima
 secundum intellectum possibilem, quod homo non differret ab homine neque
 secundum ultimam perfectionem neque secundum primam; et sic esset unum
 esse et una perfectio omnium hominum, quod est impossibile. Et ideo ipse tenet
 aliam viam, quod tam intellectus agens quam possibilis, est aeternus et unus in
 omnibus; sed species intelligibiles non sunt aeternae; et ponit quod intellectus
 agens non se habet ad possibilem ut forma eius, sed ut artifex ad materiam; et
 species intellectae abstractae a phantasmatibus, sunt sicut forma intellectus
 possibilis, ex quibus duobus efficitur intellectus in habitu.
 Et per hanc positionem nititur evadere omnia inconvenientia quae contingunt
 Themistio. Primo, quia ostendit quod non est necessarium quod si intellectus
 agens est aeternus et recipiens aeternum, scilicet intellectus possibilis, quod
 formae sint aeternae, scilicet species intelligibiles. Sicut enim species visibilis
 habet duplex subiectum; unum in quo habet esse spirituale, scilicet visum; et
 aliud in quo habet esse materiale, scilicet corpus coloratum; ita etiam species
 intelligibilis habet duplex subiectum; unum in quo habet esse materiale, scilicet
 ipsa phantasmata quae sunt in imagine, et secundum hoc esse istae species non
 sunt aeternae: aliud est in quo habet esse immateriale, scilicet intellectum possibilem;
 et secundum hoc subiectum non habent quod sint generabiles et corruptibiles.
 Sed ista responsio nulla videtur. Sicut enim non est eadem numero
 | 
 |