Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 135


[63]
Ignem
Sed quia in omni luminari ignis est aut naturalis aut adiectivus,
stellam, que Deus est, appellant ignem, non talem qualem empirium
celum vel qualem hunc in rebus nativis nativum, ut in sole vel lapide
aut quolibet levi corpore, sed talem qualem in corde suo concaluisse
Propheta denuntiat cum ait: «Concaluit cor meum intra me, et in meditatione
mea exardescit ignis». Nam quia doluit David tacuisse dicenda
et dolor erat in loquendo, non caluit, sed ab utraque parte dixit «concaluit
cor meum intra me» verbo celesti. Et quid esset calor cordis subiecit:
«et in meditatione mea exardescit ignis», id est Deus Verbum.
Pro quo igne precatur alio loco dicens: «Ure renes meos» igne Verbi Dei
quem in terra mittere venisti ne quid male delectet, et calore Spiritus
Sancti «ure cor meum» ne quid male cogitem. Ergo aiunt Deum
esse ignem, unde ait Scriptura: «Deus noster ignis consumens est»,
et de quo dicit Ysaias: «Hec dicit Dominus, cuius ignis est in Syon et
caminus in Iherusalem». Ignis Verbi Dei modo est ignis in Syon, id
est sancta ecclesia, dum ex parte cognoscimus, qui tunc erit caminus
in Iherusalem, cum Deum sicut est facie ad faciem videbimus.
[64]
Aquam
Sed quia ignem Christum dicentes, hunc materialem ignem, qui
aquam ferre non potest, forsan intelligeres, ut hoc a tuo sensu removeatur,
aiunt Christum esse aquam, sicut et ignem, de qua dicit ipse Dominus
Samaritane. «Sedebat» enim Dominus per incarnationem, «sic» id est

Torna all'inizio