De comparatione
Comparatio adverbiorum in quo est? In tribus gradibus comparationis:
positivo, comparativo, superlativo. Da adverbium positivi
gradus: ut docte. Da comparativi: ut doctius. Da superlativi:
ut doctissime.
<De figura>
Figurae adverbiorum quot sunt? Duae. Quae? Simplex et com
posita: simplex, ut docte, prudenter; composita, ut indocte,
imprudenter.
Adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel ad locum vel
per locum. Sed in loco et de loco eandem significationem habent,
ut intus sum, intus exeo, foris sum, foris venio. Ad locum autem
aliam significationem habent, ut intro eo, foras eo. De intus autem
et de foris sic non dicitur, quo modo ad foras vel in foras. Per locum,
ut hac illac, quia in adverbio nulla praepositio separatim
adiungitur.
|
|