et difficilia Capitoline arcis ascendit, ut excusso Jobe de solio reliquos
facilius demones alibi civitatum eadem ruina sequeretur.
IV. Intentus igitur tam diligentissimo operi, disceptatores et arbitros
ad suum arbitrium informavit, qui et ipsa monstra inmania
Crucifixi virtute subigerent, sordibus orbem terre purgarent, malitiam
perdomarent, qui iracundiam, qui invidiam, qui avaritiam,
libidinem omnesque pestes ab humanis mentibus cohiberent. Nudi
et ipsi, quibus nullum erat in re familiari presidium, nullum sub
celo commodum divitiarum, mutaturi equidem pontificio consulatum,
presulatu imperium, sacerdotio magistratum, preturam, prefecturam,
ipsam denique senatoriam dignitatem et reliqua id genus
officia in ecclesiasticam dignitatem eorumque coruscantibus
signis sic mundum subacturi, ut hodieque omnes gentes, omnia
regna, ipsum etiam imperium Romani sacerdotii decretis iussionibusque
videas famulari.
V. At contra Romana potentia illa sua victricia, non solidis
tamen successibus, signa movet, ferocioribus adversus illos animis
quam in quoslibet hostes vim suam intendit, ut veneficos, ut
patrie proditores, ut in exitium publicum generatos, omni genere
tormentorum aggreditur. Experitur in Petro crucem, in Clemente
exilium, in Marcello servitutem, catenam in Alexandro, gladium in
Lucio. Et cum per totum orbem de familia Christi quosdam velut
rabidas feras affligeret, quosdam ut truces et immansuetas occideret,
in alios velut in animal morbidum ferrum dimitteret, alios ut
portentosos fetus extingueret, alios ut monstruosos debilesque
necaret, non a familiaribus, non a domesticis, ne a seipsa quidem
immanem avertere potuit crudelitatem.
|
55
60
65
70
75
|