6. AMBROS.  Ne quis me existimet . Ne quis me existimet, 
inquit, ultra gloriam meam tendere quam  
limes meritorum admittit. 
7.  Et ne magnitudo . Hoc remedium datum est  
Apostolo, ut injuriis pressus animo non posset  
extolli magnitudine revelationum, ne otiosum  
pectus rei esse haberet in his quae viderat,  
extolli. 
8. AUGUST. ( Expos. psal.  CXXX).  Angelus Satanae . Ne  
extolleretur tanquam juvenis, colaphizatur tanquam  
puer; et a quo? Ab angelo Satanae. Quid est hoc?  
Dolore quodam corporis trahitur, exagitatur vehementer.  
Dolores autem corporum plerumque immittuntur  
ab angelis Satanae; sed hoc non  
possunt nisi permissi. Nam et sanctus Job sic probatus  
est. 
9. AMBROS.  Sufficit tibi . Responsum sibi dicit ut  
sufficeret sibi gratia Dei, quia vires tolerandi addebantur.  
Unde gloriandum subjungit, quando injuriis  
humiliatur, a Christo autem virtus tolerandi  
adhibetur. 
9. LANFR.  Sufficit tibi gratia mea , id est, sufficere  
tibi debet gratia mea, id est, haec infirmitas quae  
ideo tibi do ut virtus tua probetur, et ita coroneris;  
omnis enim virtus per infirmitatem  
probatur. 
10.  Nam virtus in infirmitate . Perfectam virtutem 
dicit esse, quae habet infirmitatem contrariam,  
cum qua legitime certet, ut postea  
coronetur. 
11. AMBROS.  Cum enim infirmor . Verum dicit, 
  |  
  |