Gualterius de Rico, Oliverius, Iacobus et Zerlus de Abonis 
et Castellus de Cuzigo et Maldottus de Vignate, Mussus 
Circamundus, Otto Mediusparente, Vivianus de Vavri, 
Albertus Bardonus, Anselmus de Conello, Mussus Garbanus, 
Zanucillus de Guasco. Et de servitoribus communis Laude 
fuerunt capti: Gracianus, Bonusioannes de la Turre, Gofredus 
Aravitus et quam plures alii. Albertus vero de Sesto 
fuit ibi occisus. Ex Placentinis autem duo a Laudensibus 
capiuntur, Ubertus scilicet de la Porta et quidam alius, et 
quinque ipsorum equi. 
Deinde sequenti die Veneris, qui fuit septimo decimo die 
predicti mensis Marcii, proficiscuntur Mediolanenses obsidere 
castrum de Castilione, quod est in comitatu Sepriensi, cum 
manganis et petreriis et gattis; ipsumque fortiter expugnant. 
E converso hi, qui fuerant in castro, se pro posse muniunt, 
suos edificantes manganos; et cum optimis balistis sepe sagittantes
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |