casus, ut itur in antiquam ; in ablativi casus, ut stans celsa in pu<p>pi ;
sub accusativi casus, ut postesque sub ipsos / Nituntur gradibus ; sub
ablativi casus, ut arma sub adversa posuit radiantia quercu . Super
quam vim habet? Ubi locu<m> significat, magis accusativo casui servit
quam ablativo; ubi mentionem alicuius facimus, ablativo tantum,
ut multa super Priamo rogitans, super Hestore multa . In quam vim habet?
Etiam tunc accusativo casui servit, cum significat contra, ut in
adulterum et in desertorem. Subter quam vim habet? Eandem quam
et superiores ad locum et in loco significantes.
Quae praepositiones sunt, quae a dictionibus separari non possunt?
Ut di, dis, re, se, am, con, o. Quo modo? Dicimus enim diduco,
distraho, recipio, secubo, amplector, congredior, omi<t>to. Quae sunt,
quae coniungi non possunt? Ut apud et penes. Quae coniunguntur et
separantur? Reliquae omnes.
|
|