Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 502


sed ut servi: et qui magis servorum quam liberorum vult esse
dominus, assimilatur ei qui bestiarum esse pastor plus eligit
quam virorum. Nec est apud regem minus decentius aliquid
quam predari, cum regis intersit vice patris se gerere; rex enim
Persarum a culmine sui dominii satis depressus existit, ex quo
cepit servos nominare subiectos. Et dixerunt ei: quid est quod
dicere non convenit licet sit veritas? Respondit: laudare se
ipsum. Et dixit: qui veritatis aliquid expresserunt, oportet grates
habere, quia ex illo modico nos habilitamus ad multum. Et
dixit: id animalia singula homo trascendit est ratio;
si quis igitur ea non utatur efficitur bestialis. Et dixit: inter
omnia quanto magis novum est aliquid, est melius, nisi amor,
qui novo melior vetustus existit. Et dixit: bibere consueveram
et sitis invalescebat sed, Deo cognito, non bibi et extincta est
sitis. Et dixit ei Abrakis: domine scienciarum, quid est primum
quod discere debet querens sapienciam? Respondit: quia
anima est sciencie minera, eius sciencia primo querenda est.
Et dixit: quid est anima? Respondit: anima est qua fundatur
sapiencia et divinitas illustratur. Et dixit iterum: cum quibus
investiganda est anima? Respondit: cum anima semetipsa. Et
dixit: quomodo potest anima investigare seipsam et perquirere?
Respondt: sicut querit infirmus a phisico pro egritudine sua,
et sicut cecus querit a circumstantibus de colore suo. Et dixit:
quomodo non intuetur anima seipsam, et est mater sapiencie?
Respondit: cum anima sapiencia carebit, nec se nec alium valebit
cognoscere, sicut visus nec se nec alium videre potest luce absente.
Et dixit: omnia proprietates habent, et proprietas discrecionis
est eligere bonum. Et dixit: non debet quis argui quia
non respondit querenti quousque sciatur si bene quesitor quesierit

Torna all'inizio