4. Simul ergo cum in unum congregamur,
ne nos mente diuidamus, caueamus.
Cessent iurgia maligna, cessent lites,
uere medium sic nostrum Christus erit.
Vbi caritas est uera, deus ibi est.
5. Nam ut caritas coniungit et absentes,
sic discordia seiungit et praesentes.
Vnum omnes indiuise senciamus,
ne, et simul aggregati, diuidamur.
Vbi caritas est uera, deus ibi est.
6. Karitas est summum bonum, amplum donum,
in qua pendet totus ordo preceptorum,
per quam uetus atque noua lex impletur,
quae ad celi celsa mittit se repletos.
Vbi caritas est uera, deus ibi est.
7. Haec per coccum prisce legis figuratur,
qui colore rubro tingui bis iubetur,
quia caritas preceptis in duobus
constat, quibus deus amatur atque homo.
Vbi caritas est uera, deus ibi est.
8. Tota ergo mente deum diligamus
et illius nil amori preponamus,
inde proximos in deo ut nos ipsos
et amemus propter Christum inimicos.
Vbi caritas est uera, deus ibi est.
|
|