Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 81

Liber II


generis constitutio, potest tamen in alia etiam genera cadere: in demonstrativum, ut quum quaerimus an is, quem laudamus, eo tempore vel eo loco vel apud illos laudandus sit. Item, an eius magnitudo nostris laudibus possit augeri; item, quum quaerimus, quanta eius virtutibus praemia; vel in vituperatione, quantae eius vitiis poenae debeantur atque in his rebus omnis nostra versatur oratio. In quo genere Cicero scribit Caesarem in Catonem omnibus constitutionibus esse usum. In deliberativum genus cadit constitutio, quum disceptamus an honestum an utile futurum sit id quod in consultationem venit. Item, quum disputamus an fieri possit de quo quaeritur, ut an everti possit Carthago, etiamsi eius eversio e republica futura sit. Iudicialis generis exempla sunt passim, ut quum Ulysses accusatus, quod Aiacem interfecerit aut quum Orestes accusatus, quod matrem occiderit, iure id se defendit. Constitutio est in priore exemplo, utrum fecerit. Hoc inferius genus, quanquam rarius, nonnunquam tamen etiam in epistolam venit, ut cum apud amicum vel apud principem negligentia vel ea quae obiiciuntur crimina per epistolam excusamus. Item, quum aliquod nostrum factum vel innocentiam nostram defendimus. Quo in genere pulcherrimae Ciceronis et Appium Pulchrum et ad Q. Metellum et

Torna all'inizio