minime invenire potuerunt. et cum galee Ianuensium falso
audissent quod galee Venetorum Venecias redivissent, ipsi
quoque cum suis galeis Ianuam sunt reversi. quod cum audissent
galee Venetorum, que latuerant, in Siciliam sunt profecte
et plures naves Ianuensium, que ibi erant, ceperunt et ignibus combusserunt;
de quo fuit Ianue turbatio valde magna. eodem
anno supradictus dominus Bonifacius papa, propter quosdam graves
excessus, fecit contra illos de Columpna, tam clericos quam laycos,
quosdam graves processus et duos cardinales de ipsis de Columpna
cardinalatibus spoliavit. ipsi vero se in quibusdam
civitatibus recluserunt, Ecclesie rebellantes; sed exercitus
Ecclesie duas de ipsis civitatibus cepit, ita quod illi in civitate Penestrina,
que dicitur esse fortissima, se receperunt.
|
|