Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
sint qui arbitrentur ab hoc Pharon insulam a continenti longo
tractu distantem eo aucto iam diu fuisse coniunctam. Sed nominis
questio minor est. Hic, ut ab aliquo termino eius ad
Egyptios progressus sumamus, initiuni e Nigro flumine de quo
supra, quem accole Nyli patrem dicunt, nondum Nylus vocatus
rapido veniens cursu Affricam omnem ab Ethiopia separat
et plurimas atque pregrandes insulas faciens venit ad earum
clarissimam Meroem, a dextris dus nominatus Astusapes,
quod idem sonat quod 'latens', a leva vero vocatur Astobores,
ex quo mtelligitur 'e tenebris veniens'. Quam postquam reliquit
aliquandiu Nongiris ab aliquibus appellatur, ab Egyptiis
vero Homo, a quibusdam Triton. Et partim asper partimque
navigia deferens in amplissimum effunditur lacum. Ex quo rapido
sese proripiens impetu alteram insulam, quam Talensum
vocitant, amplectitur et variis incitatus irritamentis montium
coartatur rupibus. Ex quo torrenrior factus, ad eum Ethiopum
locus deveniens qui Cathadupia vocatur, tam violenter inter
obvios scopulos suo impellitur impetu ut vasto aquarum se
frangentium rumore incolarum aures in surditatem usque ledi
existimetur; et adhuc atrox spumansque amplo gurgite ad
Elephantilem usque civitatem Egyptiam evolvitur. Hinc lenis,
violentia posita, placidus ac navigabilis efficitur, et primo circa
Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cuis pars una ad
Deltam et Melim dedinans iterum separatur, et sic divisus atque
vagus, aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo
totus divisus partibus omnem Egyptum irrigat annuo incremento;
et demum Egyptio mari per septem ingentia miscetur
hostia. Quorum primum quod in Syriam versum est Pelusion
appellatur; secundum Tananticon seu Patameticum vocitatur;
tertium autem Mendisiacum vel Mendesium; quartum Factamicien
vel Cataptystum nominant; quintum autem Sevenniticum;
sextum Voluptionem damitant vel Volbitium; septimum
ultimum Canopon a Menelai gubernatore navis ibidem tumulato
denominatum. Sed postquam de eius progressu aliqua
dicta sunt, quid de origine eius opinati sint veteres advertendum
est, et veritate Sacrarum Licterarum preposita, in quibus
legitur eum ex Paradiso delitiarum procedere sub nomine
|
|