Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
SARNUS fluvius est Campanie. Ex Appennino in Capream  
insulam tendente pluribus in locis vasto saxei montis murmure  
funditur, adeo abunde ut non ante exierit quam amplissimas  
paludes fecerit, incolas nebulis quibus semper abundat infestans  
nimium. Ex quibus tandem in alveum coactus Pompeianum  
sub Vesubio monte irrigat agrum et pauco contentus cursu  
nec alicuius alterius comitatus undis, satis tamen aquarum  
copiosus, haud longe a Stabia Tyrrhenum ingreditur mare. Hic  
apud Sarnum oppidum, quod fontibus eius imminet, ligneos  
fustes, paleas, frondes et quodcunque in eum cadat lapideo  
paucis in diebus cortice tegit, et assidue agens materiam prebet  
incolis ex qua domos conficiant. Ex hoc Neronis Cesaris  
iussu paulo altius a radice montis incohatus pilis fornicibusque  
latere cocto factis superedificatus aque ductus est et ad Misenum  
usque protractus est, habens (ut arbitror) .XLV. mil. p.  
longitudiniis. Ibi vero, eo quod Baianus sinus ob sulphur potabilium  
aquarum penuriam patiatur, in piscinam vastissime  
magnitudinis fundebatur et defectum totius ore illius sua  
copia, maximo incolarum commodo, staurabat. Hunc Sarnum  
aliqui minus advertentes Arnum Florentie fluvium  
putavere.  
SARDABALE Numidie fluvius est ultra communem regie gentis  
monumentum. 
SARS fluvius est per Arcos fluens. Non longe ab eius ortu et  
Turrem Augusti quam cognominant memorabilem pontum  
intrat. 
SATNIOENTUS fluvius est Cilide iuxta Pidasum civitatem  
fluens. 
SATUR fluvius est Ytalie quem penes C. Menius consul Romanus  
Aricinos, Lavinos, Veliternos et Ancios Velscos acie  
fudit. 
SAUS, quem supra Sabum diximus, fluvius est Pannonie in  
Norico nascens ex monte Alpione (alii dicunt ex Alpibus Carnicis,  
in quibus forsan et Alpion est), per Colapianos ac  
Breucos cadens. In quo Colapis mergitur fluvius; iuxta oppidum  
Siscie alveo gemino insulam faciens que Segestia appellatur.  
Preterea et Bacuntius descendit in Saum apud oppidum 
  |  
  |