Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Terdeluacho inclito
regi Hiberniae archiepiscopis episcopis abbatibus proceribus
omnibusque christianis Hiberniam inhabitantibus salutem et
apostolicam benedictionem.
Per orbem uniuersum domini Ihesu doctrina refulsit, quoniam
is qui de thalamo suo tanquam sponsus exiuit tabernaculum suum
in sole constituit, et nemo est qui caloris eius fulgorem effugere
possit. Huius auctoritas sanctam aecclesiam in solida petra
fundauit et beato Petro a petra uenerabile nomen habenti eius
iura commisit; quam etiam super omnia mundi regna constituit,
cui principatus et potestates et quicquid in seculo sublime
uidetur esse subiecit, illo Ysaiae completo oraculo: 'Venient',
inquit, "ad te qui detrahebant tibi et adorabunt uestigia pedum
tuorum." Beato igitur Petro eiusque uicariis, inter quos dispensatio
diuina nostram quoque sortem annumerari disposuit, orbis uniuersus
obedientiam similiter et reuerentiam debet, quam mente
deuota sanctae Romanae aecclesiae exhibere reminiscimini. Vos
autem ut karissimos filios exhortamur iustitiam exercere, catholicam
aecclesiae pacem tueri et diligere, ipsamque diligentes
ulnis caritatis uobis adiungere. Siqua uero negotia penes uos
|
|