Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 164

Tomus I


literatum et facundum, facias eis diligenter
exponi, quod nos tanquam princeps catholicus,
et catholicae fidei amplexator, ardenti
desiderio adfectamus, quod praelati Eccclesiarum,
clerici, religiosi, et seculares, divina
officia publice in Ecclesiis praesentibus
locorum indigenis, ad illius gloriam et laudem
celebrent, qui sacrosanctam Ecclesiam
fundavit incommutabiliter supra petram. Ex
nostrae autem praesentis exhortationis oraculo,
aliquibus celebiandi necessitas non infertur.
Sciant tamen celebrare nolentes, quod qui sui
officii debitum exequi negligunt, temporalia
bona, per duos Augustos progenitores
nostros, pia Ecclesiis largitate donata,
faciemus, quanquam inviti, ad nostrum dominium
revocari.
Cap. XXIV.
Rescribit Papae, quod non remittit captivum
sibi repetitum per ipsum; sed ob sui reverentiam,
mitigat sibi captivitatem.
Sub simplicis humilitatis officio, et integrae
devotionis adfectu, tanquam novi
muneris, grande mysterium, et utinam
spei uberioris promissivum, Sanctitatis vestrae
recepi literas, paternae dulcedinis increpationes
audivi, et jussionis dominicae monita,

Torna all'inizio