potatum, ut ait sapiens, irritationem et iram et ruinas multas  
facit». Et Osee: «Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt  
cor». Propterea dicit apostolus: «Nolite inebriari vino  
in quo est luxuria». Et Salomon: «Ebriosa res vinum et tumultuosa  
ebrietas». Filii Rechab et filius Zacharie vinum  
et siceram et omne quod inebriare poterat non biberunt. 
XX 
 Exempla contra ebrietatem.  
(1) Ebrietas enim verenda Noe nudavit, incestum commisit,  
filium regis occidit, principem exercitus iugulavit. Verum  
est ergo quod Salomon ait: «Vacantes potibus et dantes  
symbola consumentur». Et Isayas: «Ve qui consurgitis mane  
ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam,  
ut vino estuetis. Cythara et lyra et tympanum et tibia et  
vinum in conviviis vestris». «Ve qui potentes estis ad bibendum  
vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem».  
«Ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes,  
comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus,  
cras enim moriemur. Et revelata est in auribus vestris vox  
Domini exercituum: si dimittetur hec iniquitas vobis donec  
moriamini». Ve corone superbie Ephraim. Sacerdos et propheta  
nescierunt, pre ebrietate absorpti sunt a vino, nescierunt 
  |  
  |