At duro premitur tantum sub lege magistro; 
Forte aliqua partos ualeat si rumpere nodos 
Atque diu desueta cruor madefecerit hora, 
Ipse lacer custos iras prior imbuet, inde 
Obuia turba uirum morsus satiabit amaros. 
Interea Ludouicus ouat regnumque fatigat 
Fastibus ac tantos sibimet blanditur honores, 
Hoste uelut necto spoliis potiatur opimis. 
Infaustus Verone etiam contendit ad arcem. 
More pii regis tamen ut subsedit apertis 
Moenibus, antiquos sociis disterminat agros 
Nil ueritus, metuenda nimis quia sustulit ipsum 
Fama, Berengarium loeti dispendia passum. 
Ah Latium, quis te tantis defenderet armis? 
Ergo, pius genitor rerum, seruato magistrum, 
Ne pereant uno Latialia gaudia loeto! 
Conualuit quia regnator tamen, undique lecti 
Conueniunt proceres laeti uexillaque castris 
Proripiunt celeresque Athesis ad moenia tendunt, 
Haec obiter comi <re>serantes famina regi: 
"Te petimus, pietatis honor, nec parua precatu 
Credimus haec: urbem propriis si coeperis armis, 
Menbra uiros sine curtari, qui foedera regni 
Proturbant totiens, dampnum pietatis iniquae 
Ne patiamur!" Ad haec "Animis aduertite," ductor 
"O proceres", inquid; "monitus et crimina capto
  |  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
  
  
50 
  
 
  |