AD OBIECTA 
Unde patet responsio ad duas primas rationes, quae concludunt diversitatem 
volitorum. 
Et similiter ad tertiam, quae est ad oppositum, quae concludit de contrarietate 
voluntatis. 
Ad quartum dicendum, quod sicut in Christo erat ratio determinata ad unum, 
quantum ad ultimum iudicium, ita et voluntas erat determinata tantum ad 
unum, quantum ad ultimum consensum et absolutum: tamen in ratione erat 
apprehensio diversarum et contrariarum rationum circa eamdem rem diversimode 
consideratam: et sic etiam erat de motu voluntatis. 
Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur quando voluntas tendit in duo 
quantum ad ultimum et absolutum consensum, quod in Christo non fuit. 
ARTICULUS 3 
Utrum Christo fuerit conveniens orare 
Ad tertium sic proceditur. 
1. VIDETUR quod orare non fuerit competens Christo. Quia, sicut dicit 
Damascenus, oratio est ascensus intellectus in Deum. Sed 
ascendere in Deum, cum sit distantis a Deo, non competit intellectui Christi, 
qui semper Deo coniunctus erat. Ergo Christo non competit orare. 
2. Praeterea, nullus petit aliquid a seipso. Sed, sicut Damascenus dicit, 
oratio est petitio decentium a Deo. Cum ergo Christus sit Deus, et non 
sit alius Deus praeter eum, orare non pertinet ad ipsum. 
3. Praeterea, oratio est expressio voluntatis, quia est de eo quod quis absolute 
vult; alias est fictio. Sed Christus quidquid absolute volebat, hoc sciebat Deum 
velle. Ergo non oportebat quod de hoc ipso rogaret. 
SED CONTRA, eius qui non potest omnia de se est orare. Sed Christus, secundum 
quod homo, omnia non poterat, ut supra, dist. 14, quaest. 1, art. 4, dictum est. 
Ergo eius, secundum quod homo, est orare. 
Praeterea, officium pontificis est preces ad Deum fundere. Sed Christus est 
pontifex, ut dicitur Hebr. 2. Ergo eius est orare. 
Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR quod non sit eius orare pro se, sed tantum pro aliis: officium 
enim sacerdotis est eodem modo orare et hostias offerre. Sed Christus obtulit 
hostiam non pro se, sed pro aliis, ut dicitur Hebr. 7. Ergo nec pro se oravit.
  |  
  |