Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

863


quam phylosophycum cognoscitur. Sicut enim Eçechia et alii prophete
incipiunt suos libros et spectant dicta in animo *** ad dicenda
in libro, quo dicamus, <dicimus>, quod prius ad limam mentis
deberent venire verba quam ad linguam vel quam potius ad
scripturam. Etsi : pro quamvis. Negotiis : negotium dicitur quasi
negans otium. Familiaribus : id est privatis. Vix satis : temperamentum
est phylosophicum. Otium : quod est in contemplatione veritatis
interius. Studio : quod est in negotiis que sunt exterius. Subpeditare :
id est sub pedibus subponere vel subministrare. Consumme<re> :
in bona parte s<umere>, id est totaliter ponere. Herenii : hic erat
cognatus et amicus Tullii, Romanorum sanguine gloriosus, qui Rethoricam
veterem legerat a Tullio compositam; inuens (?), rogavit eundem,
ut modo totam rethoricam sub uno volumine compilaret.
Ratione dicendi : hoc est de rethorica, que dicitur facultas oratoria.
Quod te non sine causa : quod pro quia; et est diminutio color sententiarum.
Parum : minus dicit et plus significat. Fructus : id est utilitas.
Copia dicendi : rethorica dicitur copia dicendi. Recta
intelligentia
: nota duo necessaria precipue rethorico, recta intelligentia
in ratione et "difinita moderatione" animi : in operis executione.
Quas ob res : scilicet rectam intelligentiam et moderationem animi
diffinita<m>. Scriptores : id est doctores. Ne multa :
Refertur ad ea que secuntur. Et cognitu : ad cognoscendum.
Dicendi : id est rethorice loquendi. Questus : id est
lucri. Gloria : fama scilicet. Ceteri : id est Greci, de quibus dictum
est. Industria : ablative ponitur. Morem : id est consuetudinem sive
vicem. De re : id est de hoc in quo rethorica realiter consistit. Sed :
suple: de re dicemus. Si te unum : id est primum. Preceptionis : id
est artis vel doctrine. Accomodari : id est ad utilitatem.
Oratoris officium est : Hec est illa pars secundi libri totalis
de qua superius dictum est, que continet dicenda et durat usque
ad illam partem tertiam principalem, que est in fine libri sexti, que
incipit: Omnes et cetera. Unde pars ista continet sex libros

Torna all'inizio