Stephanus II papa: Epistolae

Pag 499


civitatem Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri adque beati Pancratii
et Portuense; ipse vero Aistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte et sua fixit tentoria
iuxta portam Salariam et caeteras portas et sepius nobis direxit: “Aperite mihi portam
Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum, et pacienciam ago in vobis;
minus ne, muros devertens, uno vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit de
manibus meis”. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes
resederunt iuxta portam beati Iohannis et beati Pauli apostoli et caeteras istius Romane urbis
portas.
Et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumserunt, domos omnes conburentes
pene ad fundamenta destruxerunt. Ecclesias Dei incenderunt et sacratissimas sanctorum
imagines in ignem proicientes suis gladiis consumserunt; et munera sancta, id est corpus domini
nostri Iesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt et cibo carnium
copioso saturati comedebant eadem munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta,
quod nimis crudele edici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei
monachos, qui pro officio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures
laniaverunt; et sanctimoniales feminas adque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate polluerunt; qui eciam
et in ipsa contaminacione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas beati Petri igni
combusserunt vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos comburentes extra urbem funditus
destruxerunt. Et omnia peculia abstulerunt et vineas fere ad radices absciderunt et messes
conterentes omnino devoraverunt. Et neque domui sancte nostrae ecclesie neque cuiquam in hac
Romana urbe commoranti spes remansit vivendi, quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumserunt et multos homines interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium
Romanorum, tam viros quamque mulieres, iugulaverunt et alios plures captivos duxerunt. Nam
et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes, interemerunt
ipsi impii Langobardi. Et tanta mala in hac Romana provincia fecerunt, quanta certe naec
pagane gentes aliquando perpetratae sunt, quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides, nostras
dissolaciones videntes, ululant nobiscum.
Quinquaginta et quinque dies hanc afflictam Romanam civitatem obsidentes et ex omni
parte circumdantes, proelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessanter cum diversis
machinis et adinventionibus plurimis contra nos ad muros istius Romanae urbis commiserunt,
ut suae potestati, quod avertat divinitas, subiciens omnes uno gladio isdem inimicus Haistulfus
interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobrantes nos, adserebant: “Ecce circumdati estis a
nobis; veniant nunc Franci et eruant vos de manibus nostris”.
Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro concessistis, absstulerunt et aliquas civitates
nostras comprehenderunt. Quam ob rem constricti vix potuimus marino in itinere praesentes
nostras litteras et missum ad vestram christianitatem dirigere, quas et cum magnis lacrimis
scripsimus.
Unde, dilectissimi nobis, peto vos et, tanquam praesencialiter adsistens cum divinis misteriis,
coniuro coram Deo vivo et vero et eius principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia
festinacione nobis subveniatis, ne pereamus, quoniam post Deum in manibus vestris nostras omnium
Romanorum commisimus animas. Non nos derelinquatis: sic non vos derelinquat Dominus in
omnibus vestris actibus. Non nos spernatis: sic non vos spernat Dominus eius invocantes potenciam.
Ne elongetis a nobis auxilium vestrum, christianissimi: sic non elonget Dominus
auxilium suum a vobis, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adiuvate
nos sub magna velocitate, dilectissimi nobis; occurrite, occurrite et subvenite nobis, antequam
gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat – peto vos, ne pereamus, ne quando dicant gentes,
quae in cuncto orbe terrarum sunt: ' Ubi est fiducia Romanorum, quam post Deum in regibus et
in gente Francorum habebant?' Non nos permittatis perire et ne differatis nobis ad solaciandum
nec a vestro separetis auxilio: sic non sitis alieni a regno Dei, et ne obduret Dominus
aurem suam vestras ad exaudiendas preces et ne avertat faciem suam a vobis in illo futuro
examinis die, quando cum beato Petro et ceteris suis apostolis ad iudicandum sederit omnem

Torna all'inizio