Salimbene de Adam: Cronica

Pag 266


tum quia frater Minor, tum etiam quia optime cantare et dictare
sciebat. Mediolani obiit, in loco fratrum Minorum sepultus.
Macilentus homo fuit et gracilis et in statura maior quam frater
Henricus. Vox eius magis pertinebat ad cameram quam ad chorum.
Pluries exivit Ordinem et pluries rediit, ita tamen quod intrabat
Ordinem sancti Benedicti; et quando redire volebat, semper
parcebat ei papa Gregorius nonus, et propter amorem beati Francisci,
et propter dulcedinem cantus sui. Nam quadam vice ita
delectabiliter cantavit, quod quedam monacha, que eum ascultabat,
ut sequeretur eum, se per fenestram deiecit. Sed non potuit
quia ex casu illo sibi tibiam fregit. Non fuit talis illa ascultatio,
de qua dicitur Canticorum ultimo: Que habitas in ortis
amici ascultant: fac me audire vocem tuam
. Ideo bene dixit
frater Egidius Perusinus (non quia de Perusio fuerit, sed quia
ibi diu vixit et vitam finivit, homo extaticus et totus divus,
quartus in Ordine frater, computato beato Francisco). Dixit
enim: «Magna gratia est non habere gratiam». Et loquebatur
de gratiis non gratis datis, sed acquisitis, propter quas nonnulli
frequenter male faciunt facta sua.
De obitu fratris Henrici Pisani, quando erat minister in Grecia in Ordine
fratrum Minorum.

Sane frater Henricus Pisanus intimus meus amicus fuit et
talis vere, qualem describit Sapiens in Proverbiis XVIII: Vir amabilis
ad societatem magis amicus erit quam frater
. Nam et ipse fratrem
habebat in Ordine contemporaneum michi, et ego fratrem
contemporaneum sibi; et longe plus me diligebat, ut dixit, quam
germanum et proprium fratrem; et cum dicat Ecclesiasticus XIII:
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore,
hoc in eo locum habere nullatenus potuit. Hic factus fuit
minister in Grecia, que est provintia Romanie, et michi obedientialem
litteram dedit, per quam possem, si michi placeret, ire ad
eum et esse de provintia sua, cum quocumque socio voluissem.
Insuper et promisit michi Bibliam se daturum et alios libros multos.

Torna all'inizio