Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 15

Liber I


actione non egent. Inventio est excogitatio earum rerum quas scribere volumus: verae an falsae sint, non semper refert. Non enim idem finis semper nobis propositus est, qui oratori ut persuadeamus: sed delectare interdum eum ad quem scribimus apologis et iocis satis ducimus, quos veros esse non semper est necesse. Dispositio est conveniens rerum inventarum ordo in singulis rebus partibusque servandis. Elocutio est elegans et ornata verborum sententiarumque compositio. Harum partium ut inventio est maxime necessaria (scribere enim quicquam, nisi prius invenerimus, non possumus), ita elocutio meo iudicio difficillima, nobis praesertim, qui hanc linguam non quasi patriam habemus ut veteres, sed quasi peregrinam discimus: neque habemus ex illorum scriptis sane multa, ex quibus possimus absolute linguam perdiscere. Multa enim sunt quae, quo modo latine exprimamus, non habemus. Quamobrem multo magis est in elocutione nobis, quam veteribus, elaborandum. Hanc tamen et reliquas partes tribus illis rebus, quas tradit Cicero, assequi poterimus, arte, imitatione, exercitatione.
De arte, imitatione, exercitatione.
Cap. V
Ars est praeceptio vel ad dicendum vel ad aliud quippam agendum accommodata, quae naturae

Torna all'inizio