modum motus et fluxus. Non enim oportet
quod modi, qui sunt in dictione, semper
corespondent proprietatibus rei, sicut
declarabitur magis etiam < in > sequenti
problemate.
< Ad 1-4 > Ad aliud dicendum, quod omni
verbo competit modus motus et fluentis.
Et quod obicitur de verbis absolutis, dicendum
quod eis competit modus motus
et fluentis, sed ille modus fluentis terminatur
per rem intra. Et intelligere sane
quidam credunt, quod ita terminetur per
rem intra, quod cum illa construatur transitive,
ut vivo vitam, vado vadationem .
Sed in veritate hec est incongrua de vi sermonis,
vivo vitam : licet hoc quod dico vitam
sit res significata per hoc quod dico
vivo , tamen illam non potest exigere, quia
convenientia gramaticalis fundatur supra
modos significandi. Et secundo, de vi sermonis,
hec est adiectio incongrua vivo hominem ,
sicut hec vivo vitam , cum utrobique
< non > sint ibi modi significandi qui
exiguntur ad hanc constructionem. Sed
debes intelligere quod motus terminatur
in verbis absolutis, idest in se finitantur,
sicut [per] motus in verbis transitivis terminatur
in rem extra (α).
< Solutio ad 2 >
Ad illud quod queritur, utrum in significato
essentiali generali verbi cadat modus
inclinabilis cum distantia, dicendum est
|
|