Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 542


2. Praeterea, secundum Avicennam, omnis actio creaturae est ad aliquod commodum
agentis; unde liberalitatem puram solius Dei propriam dicit. Sed Angeli
creati sunt. Ergo ex actibus eorum circa nos aliquid eis accrescit; et ita videtur
quod eorum bonum semper magis ac magis augeatur.
3. Praeterea, quanto aliquis intellectus est clarior, tanto perspicacius intuetur.
Sed inferiores Angeli continue a superioribus illuminantur. Ergo videtur quod
semper limpidius Deum contemplentur.
4. Praeterea, si non possunt proficere in Dei visione, aut hoc est quia pervenerunt
ad summam perfectionem, aut quia maioris perfectionis capaces non sunt.
Sed primum esse non potest, quia summa perfectio solius Dei est, quia seipsum
comprehendendo videt: similiter nec secundum, quia sic homines essent capaciores
inferioribus Angelis: quia homines, ut dictum est, possunt pervenire ad
modum contemplationis supremorum ordinum. Ergo videtur quod Angeli etiam
in divina contemplatione proficere possunt.
SED CONTRA, Magister supra dixit, quod perfectio naturae glorificatae est,
quando habet quidquid nata est habere. Sed Angeli sunt glorificati. Ergo totum
id quod nati sunt habere, habent.
Praeterea, in termino motus non contingit esse motum. Sed Angeli non sunt in
statu viae, cui competit motus, sed in termino. Ergo videtur quod ipsi proficere
non possint, cum profectus sit motus quidam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum Philosophum, operatio et motus differunt:
operatio enim est actus perfecti, ut lucidi lucere, et intellectus in actu,
intelligere; sed motus est actus imperfecti tendentis in perfectionem: et ideo id
quod est in sua ultima perfectione, habet operationem sine motu, sicut Deus;
quod autem distat ab ultima perfectione, habet operationem coniunctam motui:
quia proficere in beatitudine est quidam motus naturae tendentis in perfectionem:
ideo quandocumque Angelus vel homo ponitur in ultima sua perfectione,
operatio eius non est meritoria nec proficiens. Sed in hoc, quando scilicet
Angelus sit in sua ultima perfectione, est duplex opinio. Una quam Magister
approbat, scilicet quod erit in die iudicii. Alia est quae in littera tangitur, quod

Torna all'inizio