et in Aqua Viva in pertinentia podii de Moiano, sicut tenuerunt 
filii Gezonis de Remengarda. et a Iohanne de Masso 
de rebus quas tenuerat ab hoc monasterio, sed iure amiserat, idest 
in Bezano, et in Sorbiliano, et in Serrano, et in Postmontem, et 
in Farfa molas .II. et venit prędictus domnus abbas cum iudicibus 
et advocatis aliisque instrumentis ad placitum necessariis. 
at ipsi pręfati venire non curaverunt, scientes se nullam iustam 
causam habere, multis tergi  versationibus litem protelare cupientes. 
Oddo autem et Octavianus frater eius eorum calliditates 
occultare volentes, eo quod eorum parti favere videbantur, de 
pignoribus secundum quod promiserant adimplere nolentes, protestati 
sunt domnum abbatem per .XV. dies ante constitutum terminum 
illis debuisse nuntiasse, ideoque constituerunt, ut post scilicet 
in die nono pręnominatus abbas secum sui iurisperitos haberet. 
Donadeus vero et Iohannes de Masso similiter. ideoque ipsi alios 
se habituros spoponderunt, ad hoc ut si prędictus abbas cum testibus 
posset probare alicui eorum se, ut superius dictum est, denuntiasse, 
tunc illi secundum hoc quod de pignoribus in se receperant 
atque finniter promiserant, procul dubio adimplerent. 
die vero constituto prędictus domnus abbas, ut positum fuerat, 
interfuit, etiam cum testibus, scilicet Azone Ilperini, et Baruncello 
Rustici, et Amato Ortensi, iureiurando affirmare volentibus ipsum 
in eorum pręsentia domnum abbatem sic Donadeo dixisse: « Ecce 
terminum, prępara te ad placitum ». eundemque Donadeum 
ita respondisse: « Sic sit, sed hoc pertinet ad dominum meum ». 
verum neque pręnominati fratres, neque Donadeus et Iohannes se, 
ut dixerant, pręparaverunt, neque iusiurandum testium receperunt, 
neque de pignoribus, veluti promiserant, adimpleverunt. Quando 
autem ipsi suprascripti iusiurandum facere voluerunt, tales homines 
qui rogati sunt testes interfuerunt, idest Iohannes de Hugolino, 
Guittones de Alberto, Tebaldus de Petro Civitellę, Loterius de 
Suavi, Crescentius de Crescentio Frankitti, Girardus et Oddo fratres 
Oddonis Tiniosi, Tyburus, Ardengo, et Bono de Rozolino. 
Quidam Suavis et Berardus germani fratres obligaverunt se
  |  
  |