Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 74


XXXV. Romualdus ergo sterilitatis impatiens anxia
cêpit aviditate perquirere ubi terram potuisset ad proferendos animarum
fructus idoneam invenire. Misit itaque nuntios ad Camerinę
provintię comites. Qui audito nomine Romualdi, nimio
repleti gaudio, cuncta suę virtutis offerunt predia, non
modo silvarum et montium, sed si sibi etiam placeret, agrorum.
Postremo repertus est in eorum possessione locus heremiticę conversationi
satis congruus, montibus undique vallatus et silvis. In
medio vero ampla quędam planities non solum proferendis frugibus
apta, sed perspicuis etiam fontium aquis irrigua. Hic itaque
locus Vallis de Castro antiquitus vocabatur, ubi iam parva erat
ęcclesia, in qua conversarum quarundam mulierum videbatur esse
conventus. His itaque loco cedentibus, constructis cellulis
illic habitare cum suis discipulis vir venerabilis cępit. Ibi autem
quantos animarum fructus per illum Dominus acquisierit, quis
valeat vel atramento describere vel lingua proferre? Cęperunt
namque homines ad pęnitentiam hinc inde confluere, sua pauperibus
misericorditer erogare, alii seculum omnino relinquere et ad sanctę
conversationis ordinem spiritu fervido festinare. Erat enim vir beatissimus
quasi unus de seraphim, quia et ipse flamma divini

1



5




10




15




20
Torna all'inizio