Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1076


SED CONTRA, magis videtur quod praelatio bonorum sit a Deo quam malorum.
Sed praelationes malorum a Deo sunt. Iob 34, 30: «Qui regnare facit hominem
hypocritam propter peccata populi». Ergo et omnes praelationes sunt a Deo.
Praeterea, omne quod est ordinatum, est a Deo, quia ex hoc ipso bonum est.
Sed in omni praelatione invenitur ordo quidam superioris ad inferiorem. Ergo
omnis praelatio a Deo est.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum Deus dicatur esse auctor omnium bonorum, et
non sit auctor mali; oportet, si in praelationibus aliquid boni et aliquid mali inveniatur,
quod praelatio illa a Deo sit quantum ad id boni quod est in ea; quantum
vero ad id mali quod sibi adiungitur, a Deo non sit. Est autem in praelatione considerare
tria; scilicet praelationis principium, modum, et usum. In quibusdam
igitur quodlibet horum bonum est, qui scilicet debite ad praelationem perveniunt,
et debite praelationis actum exercent. In quibusdam vero principium est malum,
sed usus bonus; sicut qui non digne ad praelationem perveniunt, vel propter
eorum insufficientiam, vel propter modum perveniendi ad ipsam; et tamen actum
praelationis quam indebite consecuti sunt, debito modo exercent. In quibusdam
vero est e converso. In quibusdam autem utrumque est malum. Modus autem, seu
forma, praelationis in omnibus bonus est: consistit enim in quodam ordine alterius
tamquam regentis, et alterius tamquam subiacentis. Et quia iudicium de re
simpliciter ducendum est ex consideratione eius quod est formale in ipsa, ideo
simpliciter dicendum est, omnem praelationem a Deo esse; sed secundum quid
aliquas praelationes non esse a Deo: quia scilicet abusus earum non est a Deo,
vel quia etiam iniusta actio per quam ad praelationem pervenitur, a Deo non est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dicuntur non ex Deo regnare Iudaeorum
reges, inquantum dissuadente Samuele regem sibi eligere voluerunt; sed tamen
ipsa praelationis forma a Deo est instituta.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens effectum esse a Deo, cuius
causa secundum aliquid a Deo non est; sicut poena vel passio aliqua a Deo est;
cum tamen iniusta actio, cuius effectus est, a Deo non sit; et hoc quomodo contingat,
supra dictum est. Similiter etiam non est inconveniens ut praelatio quantum
ad suam formam sit a Deo; quamvis iniusta actio per quam ad praelationem
pervenitur, a Deo non sit, nisi forte permissive.
Ad tertium dicendum, quod mali dicuntur habere potestatem usurpatam,
inquantum ad eam indebite perveniunt, quantum ex eis est, quia indigni sunt ut
talibus praeferantur; quamvis forte illi qui per eos affliguntur, digni sint ab eis
affligi: et secundum hoc eorum praelatio a Deo est in poenam subditorum, qui
talem praelatum merentur.

Torna all'inizio