Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 17


Samnio requiratur nec inveniri facile possit. || tum bellum cum
Samnitibus per annos quadraginta novem actum
sublatum est
neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem
magis fatigaverit.
Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra
Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam
tenderent, Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.
Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt,
bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent.
hi Pyrrum Epiri regem contra Romanos auxilium poposcerunt,
qui ex genere Achillis originem trahebat. is mox ad Italiam
venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt.
missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus.
qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci,
ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro,
quae cum Romanis agerentur. commissa mox pugna cum iam
Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani
expaverunt. sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen
per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et
eos summo honore tractavit, occisos sepelivit. quos cum adverso
vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad
caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum
esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.
Post id Pyrrus coniunctis sibi Samnitibus Lucanis Brittiniisque
Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam
populatus est atque ad Praeneste venit miliario ab urbe
octavo decimo. mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur,
in Campaniam se recepit. legati ad Pyrrum de redimendis
captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt. captivos
sine pretio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium
sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut
quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret,
contemptusque est a Fabricio.
ob quae cum Pyrrus Romanorum
ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui
pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum Cineam
nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupaverat,
obtineret.
|| Cineas legatus postero die, quam ingressus
Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis

Torna all'inizio