Bernardus Marango: Annales Pisani

38


Pisani vero audientes quod Ianuenses de Arli recessissent, galeas viriliter armaverunt, et
post illos cum victoria redeuntes, super insulas Sancti Honorati furore iraque maximi venti
et terribilis, nocte IIII kal. Novembris in alto pelago astracti sunt, quod terram amplicare
non potuerunt. Et eadem nocte atque sequenti die tanta fuit maris tempestas et venti contrarii,ut ex
XXX una galeis, XX vix servari potuerunt: relique merse naufragium sunt passe, Dei
et non hominum iudicio, quasdam in Sardineam, quasdam in Corsicam, vel Bugeam pertulerunt.
Quedam alia galea de Porta Aurea Gigerim applicuit, cuius galee homines capti
pro piratis ducti sunti ad Bugeam, et omnes, preter quatuor parvulos et XX alios quos fortuna
liberavit, truncati sunt. Alie vero XVIIII, nescientes de aliis quid inde esset, infra XI dies
Novembris Pisas cum triumpho de inimicis rediere.
A.D. MCLXVII, indictione XIIII, Consules XVII intraverunt supra XXXVI milia librarum
debiti, et eodem anno XLVII galeas armaverunt. Eodem tempore Ianuenses, cum cogitarent
Pisanos cives non posse cum eis in mare, propter XII galeas de Provincia redeuntes, que
Dei iudicio perierunt, unam magnam navem in Arboream miserunt pro mercibus portandis,
pro debito iudicis Arboree, quem tenebant in vinculis, solvendo. Pisani, hec audientes, V
galeas armaverunt, que cum una galea, in qua erat Coccus, Consul legatus, ad Bugeam ad
Ammiram Mumini, usque ad Arboream insimul navigarunt, ibique suprascriptam navem
honeratam cum L Ianuensibus X kal. Iunii ceperunt. Coccus legatus navigavit versus Bugeam;
alie V galee, cum predicta nave redeuntes, aliam navem Ianuensium venientem de Garbo
super Caput Albi XI kal. Iunii cepere: que naves plus octo milibus libris valuere; et sic
Pisas cum honore et ingenti laude ac triumpho rediere.
A.D. MCLXVII, in mense Iunii, Ianuenses hec omnia audientes, pro dolore magno
navis capte in Arboream, VIIII galeas velociter armaverunt, et usque ad Callarim eas miserunt
et securitates cum iudice Petro contra Pisanos fecerunt. Pisani, hec audientes, XVII galeas
cum duobus Consulibus, scilicet Feriolo et Vettulario, festinanter armavere; et post, eas
direxerunt, et Ianuensium predictas galeas in coste de Callari revertentes eminus viderunt;
quas Pisani in fugam converterunt, et Ianuenses pre timore usque Ianuam fugiere. Interea
Pisanorum galee naviculam quandam venientem de Sicilia ceperunt. Consules autem predicti,
hoc peracto, cum galeis ad iudicem Petrum iverunt, qui Consules non recepit, nisi regnum
ei concederent; quod si regnum ei concedere voluissent, voluntati eorum acquievisset; et sic
Pisas cum victoria de inimicis fugatis redierunt.
Eodem tempore, exeunte Iunio, Pisani ad Ianuenses legatos pro pace facienda miserunt,
et cum Ianuensibus ad Portum Veneris convenerunt, atque ab eis pacem petierunt; qui facere

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio