Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 183


11. De Valente imperatore, 39. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 373. Valens, 39. ab Augusto, Orientis rexit imperium; Gratianus autem et frater
eius iunior Valentinianus in Occidente regnabant. Valens itaque, ut diximus Arrianus, legem dedit, ut monachi ad
militiam cogerentur. Unde multi monachi per Egyptum terreni regis contemnentes imperium, martirio coronantur.
Valens per artem nicromanticam perscrutatur, quis post eum sit regnaturus. Arte demoniaca sunt ei littere iste
quatuor demonstrate, O e d a. Ipse autem ab illo die omnes, quos istas litteras in capite nominis abere potuit
repperire, precepit occidi. Unde factum est, ut Theodosius comes, pater Theodosii, qui postea imperium tenuit, ab eo
preciperetur occidi. Qui prius baptismi gratiam apud Cartaginem consecutus, percussori sponte iugulum prebuit. Interea
Gratianus imperator catholicus apud Argentarium Gallie opidum cum pauco Romanorum detrimento 30 milia
Alemannorum bello prostravit.
Eo tempore controversia oritur in regno Gothorum inter Fridigernum et Atalaricum. Fridigernus cum esset
debilior, ab imperatore Valente auxilio impetrato, Attalaricum in fugam convertit. Unde Fridigernus amore Valentis imperatoris
cum gente sua fidem Arrianam suscepit.
Eo tempore Gulfias Gothorum episcopus litteras Gothicas adinvenit, et per eas in suum ydioma litteras
divinas convertit. Non multo post tempore Gothorum elapso, gens terribilis Hunorum advenit. Que gens secundum
scripta Iordanis ipsorum interpretis et actoris ex incubis et meretricibus est procreata, infra Meotidas
paludes, que sunt in confiniis Asie et Europe. Hec gens conductu unius cervae transmeantis transivit
inaccessibiles prius illas paludes. Ubi usque adeo gentem Gothorum perterruit, ut rex Gothorum Hermanaricus,
qui multas iam gentes devicerat, timore Hunorum se ipsum interfecisset, anno etatis sue 110. Gothi post
mortem regis sui Hermanarici animo fracti, a Valente imperatore petunt habitationes. Quas imperator eis largitur in
Tracia. Ubi Gothi a quodam duce ad convivium dolo invitati, cum ipsi priusquam venirent dolum presensissent,
omnes qui eos invitaverant morte consternunt, et tota ipsa regione igne ferroque destructa, diffunduntur ubique.
Contra quos Valens [imperator] procinctum parans, ab Antiochia movens, penitentia ductus, episcopos catholicos precipit
ab exilio revocari. Pugna in Tracia inter Gothos et Romanos conseritur. Ubi dum Romanus fugit exercitus, imperator Valens, sagitta sauciatus, in cuiusdam parvissime villule casam ingreditur, ut latens [ibi] vitam reservet.
Quem insequentes Gothi, simul cum casa igne consumunt, anno imperii sui 15, post mortem vero fratris sui anno 4.
Mortuo Valente, Gratianus, qui cum eo regnabat, cum fratre suo Valentiniano iuniore tenet imperium.
12. De Gratiano imperatore, 40. ab Augusto, qui regnat annis 6, et de papa sui temporis.
Cesar Romanus diadema tenet Gratianus.
Tunc erat Ambrosius sub Christi docmate clarus;
Martini Turonis extitit ampla salus.
Qui cupit Ambrosii per docmata sanctificari,
Qui sibi Martini miracula vult numerari,
Non ego sufficio, viderit ille magis.
Annis bis ternis vixit cesar Gratianus.
Tunc Pontianum papam vixisse notamus;
Hunc annis quinque menseque stare damus.
13. De Teodosio imperatore, 41. ab Augusto, qui regnat annis 3.
Anno ab incarnatione Domini 383. volens rei publice suo tempore subvenire Gratianus, Theodosium, natione
Ispanum, virum fortem et religiosum, purpura induit et imperatorem Orientis creavit. Theodosius tam virtute quam prudentia
gentem Gothorum devicit et Atalaricum regem Gothorum Constantinopolim ad se vocavit. Ibi tunc Atalaricus
obiit. Gens autem Gothorum, visa mansuetudine principis, voluntarie se ipsam imperio Romano subposuit. Teodosius
Archadium filium suum socium imperii elegit. Gratianus a Maximo in Britania imperium usurpante occiditur, et
frater eius Valentinianus ab Italia fugatur; qui ad Teodosium veniens, benigne receptus est.
[Item de Theodosio imperatore.]
Anno ab incarnatione Domini 388, Gratiano interfecto, Theodosius, 41. ab Augusto, imperium Romanum solus
obtinuit. Erant tunc in ecclesia Dei viri sanctissimi Martinus Turonensis episcopus, Anbrosius Mediolanensis, Severinus
Coloniensis episcopus, Ieronimus presbiter, Augustinus caticuminus a beato Ambrosio tunc baptizatus. Teodosius
contra predictum Maximum tyrannum movens exercitum, in partibus Aquilegensium occidit eum. Deinde cum filio
suo Honorio parvulo Romam venit. Ibique rem publicam ordinavit. Valentiniano regnum Occidentis reliquit. Ipse autem Constantinopolim remeavit. Porro Valentinianus dum in Galliam revertitur, fraude cuiusdam Arbogasti et

Torna all'inizio