Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 250


Praestitem in eadem significatione dicebant antiqui, qua
nunc dicimus antestitem.
Praestolari is dicitur, qui ante stando ibi, quo venturum
excipere vult, moratur.
Praeficae dicuntur mulieres ad lamentandum mortuum conductae,
quae dant ceteris modum plangendi, quasi in hoc
usum praefectae. Naevius: “Haec quidem mehercle,
opinor, priefica est, quae sic mortuum conlaudat.”
Praesagire est praedivinare, praesipere. Sagax enim est
acutus et sollers.
Praecidanea agna vocabatur, quae ante alias caedebatur.
Item porca, quae Cereri mactabatur ab eo, qui mortuo iusta
non fecisset, id est glebam non obiecisset, quia mos erat
eis id facere, priusquam novas fruges gustarent.
Praecia dicebant, qui a flaminibus praemittebantur, ut denuntiarent
opificibus, manus abstinerent ab opepe, ne, si vidisset
sacerdos facientem opus, sacra polluerentur.
Praeiurationes facere dicuntur hi, qui ante alios conceptis
verbis iurant; post quos in eadem verba iurantes tantummodo
dicunt: idem in me.
Pronurus nepotis uxor.
Praeneste dicta est, quia is locus, quo condita est, montibus
praestet.
Promissum capillum dicitur longum. Item barba promissa
velut porro missa.
Promiscam dicebant pro promiscue.
Promonstra prodigia.
Primordia principia.

Torna all'inizio