Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 199


totum regnum, circa quae reges et principes insudare
debent, sint magna et ardua, oportet eos esse fortes
et magnanimos. Quarto detestabile est ipsos esse
illiberales. Nam supra cum de virtutibus tractabatur,
sufficienter ostensum fuit, quod non solum decet reges
et principes esse liberales, faciendo mediocres sumptus:
sed etiam congruit eos esse magnificos, magnifica faciendo.
Quinto oportet eos esse bonae spei: quia in omnibus
se crederent deficere, nihil attentarent, et periclitaretur
regnum. Sexto non decet eos esse inverecundos
eo modo quo senes existunt. ut quod non curent de honoris
statu, et quod magis studeant circa utilia, quam circa
opera honore digna. Non decet tamen eos verecundari:
quia indecens est ipsos operari turpia, ex quibus verecundia
consurgit.
Qui mores senum sunt laudabiles, et qui sunt
mores eorum qui sunt in statu: et qualiter
reges et principes ad huiusmodi mores
debeant se habere.
Cap. IIII.

Positis moribus senum vituperabilius, restat enumerare
mores ipsorum laudabiles. Videtur autem
Philosophus 2. Rhetoricorum, circa senes tangere quatuor
mores, qui possunt esse laudabiles. Primo enim senes
habent concupiscentias remissas, et temperatas. Secunda
sunt miserativis. Tertio dubia non pertinaciter asserunt.
Quarto nihil agunt valde. Concupiscentiae enim
senum (et maxime circa venerea) sunt moderatae et
temperatae: quia (ut superius dicebatur) corpore existente
calefacto, sit incitatio venereorum, et concupiscentiae.
ergo per locum ab oppositis, corpore existente
infrigidato, sit remisso venereorum, et concupiscientiarum.

Torna all'inizio