Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 136

Ep. 56


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Hoelo glorioso
principi salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut relatione quorundam didicimus, pater tuus diuino amore
accensus monasterium sanctae Crucis nonnullis bonis ditauit,
quae si aliquis auferre uel minuere praesumit non paruae negligentiae
poteris arguere et animas patris et matris minus diligere.
Quapropter si quid a te uel ab aliquo de his quae praedicto
monasterio oblata sunt subreptum esse atque alienatum cognoscis,
uolumus immo ex parte Dei et sancti Petri praecipimus omni
diligentia te recuperare atque ad utilitatem eiusdem uenerabilis
loci modis omnibus tueri atque defendere. Quod si feceris animabus
parentum permaxime uideris proficere et tibi apud Deum
maximum lucrum et in saeculum bonam famam optinere. Si
enim hoc unicuique aecclesiae debes, multo magis circa salutem
huius quam pater tuus dilexit et cui diuina prouidentia fratrem
tuum carnalem uoluit prouidere oportet te inuigilare.

Torna all'inizio