quis habebit. Et dixit: si sapiencie laborem ob aliud comodum
non pateret nisi ut igneum carcerem evitarem, ob hoc
solum sustinerem eundem. Et dixit Adrianus: si non haberem
ob aliud sapientie laborem, nisi propter mortis timorem, solum
propterea tolerarem. Et dixit Herimos: maius quod in sapiencia
reperi commodum, est quod ex diversis cogitationibus unum
composui cogitatum. Et dixit Orisanus: ex quo hominem esse
in mundo absque cogitatu est impossibile, laudabilius est perpetuorum
cogitatum habere. Et dixit Quirus: ait quidam bonum
esse homines unius condicionis existere; sed hoc mundo non
expediret, quia quilibet preceptor esse vellet, et nemo obediens,
et sic cui preciperetur abesset; verum, bene attendens,
quod unus sit preceptor et [alius] obediens, plene discernit
conveniens esse. Et dixit Dimicrates: cum in terram pervenis
alienam, sis anime tue investigator, silencio attendens existenciam
sapientum terre illius, scrutando et ponderando sermones
ipsorum tue discrecionis pondere, et si melius sis, doce eos;
si minus, discas ab eis. Et dixit Compaustis: discretus peccuniarum
exactor blandiendo melius colligit quam alter in superbia
et furore; quia sanguisuga plus trahit sanguinis suavitate
|
|