Papias: Ars Grammatica

Pag 143


DE VERBO

1 Verbum est pars orationis agendi uel patiendi significatiuum
cum modis et temporibus sine casu, dictum a uerberatu aeris;
quod quamuis sit proprium nomen huius dictionis, qua frequentius
utimur in omni oratione, licet tamen uerbum pro omni dictione
dicere. 2 Verbo accidunt VIII: significatio, tempus, modus,
speces, figura, coniugatio, persona cum numero. 3 Deficiunt autem
quedam uerba supradictis accidentibus, sicut etiam alie partes,
modis IV: propter naturam rei, ut "puerperus"; propter naturam
uocis, id est incommoditatem, ut "risrix"; propter fortunam
inusitationis, ut "for", "ditio"; propter fortunam inconcinnitudinis
uel turpitudinis, ut "metuturus", "nutritrix". 4 Differentie quoque
causa quedam deficiunt, ut "fas" genitiuum non habet "faris" uel
"fatis" uel "fasis"; uel repugnantibus regulis, ut "ador" "adoris" genitiuum
non habet (nam ab "adoro, adoras" longa penultima, ad similitudinem
uero neutrorum - ut "equoris" - breuis esse deberet).
5 Similiter in uerbis "maneo" "manui" non fecit propter differentiam;
"fac", "duc", "dic", "fer" non "face", "duce", "dice", "fere" dicitur
propter differentiam, quamuis non in omnibus hoc obseruetur.

Torna all'inizio