infirmitate quam in Provincia contraxerat non potuit liberari;
et in festo beati Mathie intravi mare et a Ianua usque ad locum
fratris Hugonis in IIII diebus perveni; et sex fratres de illo loco
inveni mortuos et sepultos; quorum primus fuit guardianus loci
illius, qui socium meum ad navem associaverat; alter fuit frater
Guillielmus de Pertuso, bonus predicator, qui in conventu Parmensi
habitavit aliquando; et IIII alii quos nominare necesse
non est. Cum autem in reversione mea ad Ianuensem conventum
retulissem socio meo de morte istorum fratrum supradictorum,
gratias referebat michi, quod eruissem eum de faucibus mortis.
Convaluit tandem, et post multos annos ivit ad provinciam ultramarinam,
eo anno quo rex Francie transfretavit secundo et
Tunicium ivit; et fuit ibi custos et pro custode ad generale
capitulum venit quod fuit Assisii celebratum, in quo frater
Bonagratia factus fuit generalis minister, et declaratio regule
fratribus data.
De socio meo, qui missus fuit in Egyptum ad captivos Christianos
consolandos.
Et quia Christiani, qui apud Egyptum a Saracenis in vinculis
tenebantur, miserant ad papam Nicholaum tertium, ut amore
Dei mitteret eis unum bonum et ydoneum sacerdotem cum quo
possent de peccatis suis fiducialiter confiteri, papa hoc negotium
commisit generali ministro; et frater Bon¡gratia, generalis minister,
voluit quod iste iret ad Christianos captivos qui erant in
Egypto, in merito obedientie salutaris et in remissionem suorum
omnium peccatorum. Ipse vero a generali obtinuit quod ad sequens
generale capitulum posset venire et postmodum de provincia
Bononie esse, sicut antiquitus fuerat. Que omnia laudabiliter
facta sunt. Nam Christianis illis multa bona fecit et fecit fieri;
et unicornum vidit et vineam balsamitam, et de manna attulit
in vase vitreo et de aqua fontis sancte Marie, sine cuius irrigatione
vinea balsamita fructificare non potest. Et de lignis balsami
secum portavit et multa talia nobis ignota, que fratribus ostendebat.
|
|