Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 150


celebrari. Post quem et alius Gregorius, qui quedam addidit in secreta, scilicet: Quorum
sollempnitates hodie in conspectu tue maiestatis celebrantur, domine Deus noster
. Petronax monasterium
Montis Cassini reparavit.
Anno Domini DCCXXII. Leo aput Constantinopolim regnavit an[nis] XXV. Hic
aput Constantinopolim ymagines sanctorum incendit mandavitque Gregorio pape, ut idem Rome
faceret; sed pontifex hoc contempsit et imperatorem excommunicavit. Exercitus quoque Ravenne
Venetiarumque unanimiter restiterunt; elegissentque alium imperatorem, nisi pontifex restitisset.
Augustus ad peiora progreditur, quia salvatoris et genitricis eius ymagines concremari
fecit; et quia plerique Constantinopolitani resistebant, aliqui sunt capite truncati, alii
aliter mutilati. Et tunc passa est sancta Theodosia. Patriarcha sceleri non consentiens a propria
sede expulsus est. His temporibus Saraceni Constantinopolim per continuum triennium obsederunt,
sed fame et pestilentia confusi sunt, et revertentes subita tempestate contritis
navibus perierunt. Intra Constantinopolim CCC milia pestilentia interierunt. Aput Longobardos
regnavit Liuthprandus, qui tante fuit audatie, quia, cum cogitassent aliqui eum
occidere, cum eis silvam ingrediens evaginato gladio dicebat: “Facite quod cogitastis!” et
tante fuit pietatis, quod eis cuncta confessis protinus dimittebat. Tante fuit
potentie, quod Bononiam, Auximum, Subtriam, Spoletum et alia plurima subiugavit,
Ravennam obsedit et Classem destruxit; sed et contra Romanos multa prelia gessit; et cum
Romam obsideret, misit Gregorius Karolo Martello claves confessionis sancti Petri rogans, ut
Urbem liberaret et ecclesiam defenderet a Lombardis. Sed tante fuit devotionis, quod
Alpes Cocias Romane ecclesie confirmavit. Ossa beati Augustini, cum Saraceni fuissent
Sardiniam depopulati, transtulit in Ticinum et collocavit ea in ecclesia sancti Petri ad
Celum-Aureum, quam ipse construxit. Edificavit preterea in monte Bardonis ecclesiam
Berceti, in Olumpna ecclesiam sancti Anastasii, in palatio ecclesiam sancti Salvatoris,
ubi clerum instituit, et sic per singula queque loca, in quibus degere solebat. Tante fuit
sapientie, quod magis confidebat in orationibus quam in armis; pacis fuit amator, qui Francorum
pacem et Avarum custodivit; castus, largus, sed litterarum ignarus. Qui cum regnasset
an[nis] XXXI et men[sibus] VII, mortuus est. Cui successit Hyldeprandus, qui regnavit
men[sibus] VI. Et post Rathchius an[nis] IIII et men[sibus] VIIII. His temporibus
Gregorio successit Zacharias in apostolica sede, Greca et Latina lingua peritus;
pacem cum Lonbardis fecit et filios compatrum in matrimonio copulari prohibuit. Bonifacius

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio