reipublicae pater coepit langoris incentiva sentire quae ad
remotiora loca remediis indigent balneorum. Vadat ergo
pater a finibus istis; vicina, quaeso, provincia Marca salutem
admoverat, et procuret sibi commoda in illis partibus
expectata salutis, quibus
Nullus in urbe magis radiis perlucet amoenis.
Nonne videtis, bone pater, ranas suis turgere paludibus
quae suam videntur hominibus ingerire corruptelam? Ex
ipsa quoque terra vaporem corruptionis consuevit emergere,
que corpora delicata corrumpit cujuslibet sexus et
aetatis, nocivam confiniis pestem afferens et diversa aegritudinis
incommoda moraturis. Colligitur ergo per evidentes
conjecturas ab imcolis quantum caveri valeat ab
exteris et timeri conversatio religionis, qualiter intendere
debeat ad recessum cujus praesentia continuatis proprii
corporis incommoditatibus elabrrat. Nec reor inutile fore
consilium hominem locis pestilentibus insuetum ad salubria
loca se transferre, ubi sperata voti incolumitas cum
oportunitate loci et cum clementioris aeris beneficio naturae
proveniat et paterno statui congaudat expectatio
filiorum. Confortetur igitur ex mutatione loci viri robusti
complexio et patrias oras hilariter adeatis in quibus vos
lac educavit infantiae Minervae cultus edocuit et promovit
adultum; ibi sub aequalitate poli, temporis vernante
temperie, infirmitas quae incumbit in omni suo genere
cursum inveniat, sicut expedit patienti; propter quod
nos, vobis prius salubriter restitutis, laetificabitis filios
qui etsi passo compatimur, revera cum patiente langores
nostros ex aequo non indigne portamus, praestolantes in
brevi summo desiderio refici vestrae resumptae rumoribus sanitatis.
|
|