fore credimus, et quae fidei subnixa, fidelium virorum nobis testimonio
prolata sunt, huic opusculo includamus, ac deinde, divina nobis favente
clementia eiusque suffragantibus meritis, ea, quae de sancto viro coepimus,
exequamur.
EXPLICIT PROLOGUS
INCIPIT VITA SANCTI SYMEONIS MONACHI
CAPITULUM I
Hic itaque vir beatissimus, Symeon dictus nomine, in partibus natus
Armeniae, monasticae religionis ab ineunte aetate propositum regulariter
tenuit; diaconatus officio provectus, postmodum virtutum gressibus
viriliter ad altiora conscendens, diebus plurimis heremi cultor fuit. Huius
denique parentes non novimus, sed sicut reverentissimus Arsenius Hierosolimorum
patriarcha sibi notus et familiarissimus nobis per espistolam
retulit, ex clara nobilium stirpe prodiens, magistri militum filius
|
|