Vertitur, ac laudes et dona ingentia solvit
Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regit
Donat et emeritum regni confinibus ultro
Ampliat immensis; victos ex federe damnat
Reddere res regi socio pactumque tributum
Supplicia et iustas vario discrimine penas,
Mitius in servos egit: servile putavit
Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus
Liber militie desertor, protinus ille est
Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque
Tempore tam dubio iurataque liquerit arma,
Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis
Abscidit merita trepidantia colla securi.
His actis, classem solvit comitante senatu
Extremum in litus Penorum et supplice turba
Victorem mirante suum; quos ille benigne
Digrediens dictis postremum affatur amicis:
«Vivite contenti proprio, memoresque deorum
Vivite, nec cecos iterum Furor invidus arma
Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum
Et leges patria cum libertate relicte.
Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem,
Tutius est parere bonis: michi credite, vobis
In longum quesita quies; nos dura laborum
Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit.
Hostis erit quicumque usquam nudaverit ensem,
Qui nova bella manu, bellorum aut verba movebit.
Cura laborque gravis scelerum censura per orbem;
At vobis tranquilla salus sine litibus ullis:
Presidium in nobis, nisi temnitis, omne paratum
|
1015
1020
1025
1030
1035
1040
|