sed rem quamdam acquisitam ei, quia assumptus  
est a Verbo, ut illud et cognoscant, quoniam  
nomen tibi Dominus. 
12.  Coelestium . Coelestium dicit invisibilium virtutum; 
terrestrium vero, vivorum hominum: infernorum 
etiam, illorum qui mortui sunt, qui et  
ipsi per resurrectionem Deum confitebuntur suae  
resurrectionis auctorem. 
13.  Sicut semper . Optime per memoriam praeteritorum, 
persuasit illis nihil de caetero indignum  
sapere. 
14. AUGUST. (lib.  De grat. et lib. arb. , cap. 9,  
tom. VII.)  Cum metu et tremore . Tanquam ergo interrogaretur 
Apostolus et diceretur ei: Quare dixisti  
cum timore et tremore? horum verborum rationem  
reddidit dicens:  Deus enim qui operatur in vobis .  
Si enim timetis et tremitis, non extollimini tanquam  
de vestris bonis operibus, quia Deus est qui  
operatur in vobis. 
15. LANFR.  Deus est enim . Ratio cur dixerit cum  
metu et tremore; summa enim reverentia et mentis  
et corporis faciendum est illud, cujus Deus cooperator  
existit. 
16.  Sed et si immolor . Immolatus, id est, occisus  
est Apostolus, quia hos et alios ad Deum convertit,  
quorum fidem quasi sacrificium et obsequium Deo  
obtulit. Et est sensus, quamvis sacrificium corporis  
mei [ sup ., offeram], addo sacrificium, et obsequium  
fidei vestrae, etc. 
17.  Gaudeo , etc. Gaudeo, inquit, de obsequio  
fidei vestrae, id est, de hoc quod fidem vestram  
Deo sacrificavi; et non de hoc tantum, sed etiam  
si contingat mihi pro vobis, id est, si immolor. 
18.  Et congratulor , id est, gratias ago, quia  
obedientia vestra hoc mihi contulit. 
19.  Spero autem , etc. Mittens Apostolus hanc  
Epistolam per Epaphroditum, promittit quod et 
  |  
  |