iam dictus Ylarius abbas, et suis successoribus pars ipsius monasterii 
Sancti Vincencii abeant, et possideant integra supradicta rebus 
de iam dictis locis, cum ipse predicte ecclesie, que ibidem edificate 
sunt, et quod supradicta monimina ipsius monasterii Sancti 
Vincencii continent, sine contradiccione supradicti Adelberti abbati, 
et de eius successoribus, et sine cuiuscumque requisicione. Unde 
perpetualiter securitate supradictus domnus Ylarius, venerabilis abbas, 
et eius successores, ut in posterum recordentur, ideo ad partem supradicti 
monasterii Sancti Vincencii hunc iudicatum fieri iussimus, 
et tibi Falconi clerico et notario nos Leo et Heynricus episcopis, 
et Adericus castaldeus et iudex taliter scribere fecimus, pro eo quod 
interfuisti. Actum in supradicto territorio, iusta predictam ecclesiam 
Sancti Petri apostoli, feliciter, amen. 
IUDICATUM EIUSDEM IN TELESIA. 
IN nomine Domini. Anno nono imperii domni Heynrici serenissimi 
imperatoris augusti, et tricesimo quinto anno principatus 
domni Landolfi magni principis, et undecimo anno principatus 
domni Paldolfi, serenissimi principis filii eius, mense marcii, quinta 
indiccione. Ego Aldemari comes, filius idem Aldemari, qui fuit 
comes clarefacio, quoniam exorta fuit intencio inter me, et partem 
monasterii Sancti Vincenzi, quod situm est super Vulturno flumine 
fontis, ubi nunc, Deo tuente, domnus Ylarius venerabilis abbas
  |  
  |