Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 604


reddit hodorem. Verum si iste blasphemus aliquem blasphemavit
fidelem, ita est, ac si diabolus iniuriasset Michahelem.
Operibus suis quisque vel laudatur vel infamatur,
opera enim eius secuntur eum. Revera, qui facit peccatum,
servus est peccati
; qui facit opus diaboli, servus est diaboli.
Ergo iste falsa cuculla factus est diaboli medulla. Nulla est
igitur eius maledictio, cum ipse sit maledictus et mendax, sicut
pater mendatii ab initio. Munda sit illa manus, quę debet
tergere sordes. Cętera quis nescit? Depulsus ab urbe putrescit.
Diabolus non habet benedictionem, nullo modo potest
benedicere. Maledictionem denique habet, quia est maledictus.
Si forte, quod suum est, super fideles proicit, procul
dubio nichil eis officit. Ipse enim radix peccati, quod non
possidet im proprietatem, quomodo impertiri valet ramis in
hereditatem? Manifestum est igitur probabili conclusione,
quoniam Prandellus sarabaita nec papa fuit, nec papę
fuerunt sathanei, quos transformavit in angelos lucis . Quicumque
vero super hac re aliter senserit, alienus a fide catholica
salvus esse non poterit.

Torna all'inizio