Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 568


obtinendam victoriam, quam corporis fortitudo. Quare
cum communiter nobiles homines industriores sint rusticis,
sequitur hos meliores esse pugnantes. Videntur enim
haec duo maxima esse ad obtinendam victoriam. videlicet
erubescentia fugiendi, et sagacitas bellandi. Ut ergo
sciatur quid sit de quaesito tenendum, oportet advertere,
quod secundum diversitatem pugnarum diversi eligendi
sunt bellatores. Potest enim ese pugna pedestris, et
equestris. In pedestri itaque certamine magis eligendi
sunt rurales, quam nobiles: eo quod illis maxime valet assuefactio
ad portationem ponderum, et tolerantiam laborum.
In equestri vero magis eligendi sunt ipsi nobiles: eo
quod equorum ipsorum fortitudo supplet defectum,
quem patiuntur nobiles in non posse tantos sustinere labores,
quantos consueverunt sustinere rurales. In huiusmodi
enim pugna nimium valet bellandi sagacitas sociata
erubescentiae fugiendi, Sciendum tamen quod ut nobiles
ex omni parte efficiantur strenui bellatores, assuefaciendi
sunt ad portandum armorum pondera,
et ad sustinendum laborem: et motum
brachiorum, et aliorum
membrorum corporis ut requirit
operatio bellica.
Quae autem, et
quot sunt
illa, ad quae debeant exercitari bellantes;
in sequenti capitulo
ostendetur.

Torna all'inizio