Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 580


sit pax et gratia domini nostri Iesu Christi semper cum
omnibus nobis.
Hiis ita gestis regrediens cesar in Germaniam placuit
notificari cunctis Prandelli insaniam ideoque apud <...> concilium
disposuit, cui presules Hesperię interesse voluit.
Frater vero Benzo, Albensis opilio, quia molestia corporis
impediente nequivit adesse huic concilio ad laudem dei, qui
tulit de medio ęcclesię adversarium, misit domino suo regi et
fratribus hoc litterale chorolarium.

INCIPIT LIBER SEPTIMUS.


DOMINO SUO tercio HEINRICO, Romanorum imperatori
augusto, frater Benzo, sine episcopatu episcopus, languens
oculis et pedibus: salutare tuum expectabo, domine . Non
est homo sub cęlo, qui possit dicere, o cesar, quantum debeas
deo pro tot graciis misericordiarum innumerabilium quoque
beneficiis victoriarum. Immola ergo deo sacrificium laudis et
redde altissimo vota tua
; tales enim retributiones expectat
creator a creatura. Et nos levemus corda nostra cum manibus
ad deum in cęlis
, ut semper te muniat protectione Michahelis.

Torna all'inizio