quod percusisti eum et violenter et sic patet 
quod es excommunicatus per canonem XVII q. IIII, 
Si quis suadente [c. 29, C. 17, q. 4]. Et sic dicitur pertinens 
quando id quod ponitur contingit id quod debet 
probari; inpertinens est si id quod ponitur non 
tangit id quod debet probari, quo concesso sive confessato 
ponens non relevaretur ab honere probationis 
ut in predicto exemplo, vel si ponam sic: "tu 
contendisti cum P." non valet quia hoc concesso non 
probatur excommunicatio aliquo modo et sic non est 
respondendum, non est talis positio admittenda, sicut 
non admittitur probatio, qua probata non valet, ut 
Extra, De ex., Olim. [X. 2, 25, 7] et Extra, Se symo., 
Per tuas, ad finem [X. 5, 3, 32] et Extra, De of. dele., 
c. Cum contingat [X. 1, 29, 36]. Sic et positio, cum 
succedat loco probationis, superflua est quando eadem 
est iam concessa vel negata, ut si dicam: "pono 
quod percusisti P. in capite" certe respectu [?] illius 
quod debet probare eadem est iam concessa quia primo 
iam concesisti quod per eum percutisti et ad hoc quod 
l. proberis excommunicatus non refert in qua 
parte corporis eum percusseris et sic talis positio non 
est admittenda postquam suffitienter est responsum 
secundum quod fit in probatione, ut Extra, De testi., 
c. De testibus, in fine [X. 2, 20, 29]. Contraria sive 
repugnans est quando quod ponitur contrarium est 
iam concesso vel iam negato, ut si sic poneret in 
predicto exemplo: "pono quod P. est surdus"; si concederes 
esses tibi contrarius dicendo postea quod erat 
clericus et sic non teneris respondere, quia quod quis 
sua voce dillucide protestatus est non debet proprio 
testimonio infirmare, ut Extra, De probat., Per tuas 
[X. 2, 19, 10] et C., De non nu. pec., l. Generaliter, 
in fine [C. 4. 30. 13]. 
Effectus positionum est quod ille qui confitetur
  |  
  |