Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 144


et concessionem insurgere vel molestias inferre temptaverit,
sciat se compositurum auri purissimi libras mille, medietatem ca-mere
nostre et medietatem predicto monasterio.) Actum anno
incarnacionis dominice .DCCo.XVO., indiccione quartadecima. (Signum
Iacob ad vicem Radonis). Data. VIII. kalendas iunii.)
Finito antem precepto vel corroborato, ipse piissimus imperator
illud propriis manibus suis super altare beatissimi Vincencii
cum multa alia dona posuit, et sic se sanctissimorum patrum pedibus
et ceterorum fratrum advolvens, multum se illorum oracionibus
commendavit. sicque letus et exultans et Deo gracias agens
cum suis omnibus ad propria reversus est, spondens Deo et eius
martyri Vincencio omni anno in ipso sacro monasterio plurima
se dirigere dona.
Dixi pauca de plurimis, que sanctissimi operati sunt patres, qui
tam laudabile conversacionis exemplum reliquerunt successoribus
suis. beatissimus pater Paldo primus abbas, in Christi nomine,
cum magna fiducia quociens loquutus est fratribus dicens: «Credite,
fratres, quia qui in istius sancte congregacionis monasterio
iuxta regule instituta perseverando usque in finem perseveraverit,
et sic vitam finierit, anima eius sine tribulacione sempiterna gau-
dia possidebit. et sciatis quia hoc sancte congregacionis monasterium
usque in finem seculi ad salvandas animas adiuvante
Domino perseverabit.». nos autem, fratres, cum fide, spe et
caritate, cum obediencia et humilitate imitemur sanctissimos patres
nostros christifideles et nostros doctores, qui unanimiter pro inestimabili
gaudio eteme promissionis usque in finem certantes viriliter
sustinuerunt labores. quos sequentes in eterne beatitudinis
leticia de illorum consorcio gaudere mereamur, prestante domino
nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
in secula seculorum, amen.

Torna all'inizio