Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 72


Si autem quaeritur in ipsis aliquod bonum privatum:
erit in eis Iustitia aequalis. Bonum enim commune resultat
ex omni bono civium: res enim publica, et tota
civitas melior est, qualitercunque cives boni sint. Sive
enim cives sunt boni in se, sive in ordine ad alios, semper
civitas melior est quae ex melioribus civibus constat: et
quanto pluribus modis sunt boni Cives, tanto magis est
bona Civitas. Leges igitur quia intendunt commune
bonum, praecipiunt omnem modum bonitatis. Esse igitur
Iustum secundum legem, et implere legalem Iustitiam,
est sequi omne bonum, et fugere omne vitium, et
habere quodammodo omnem virtutem. propter quod
legalis Iustitia dicta est quodammodo omnis virtus, quia
exercet opera omnium virtutum. Non est autem simpliciter
legalis Iustitia omnis virtus, quia est virtus distincta
a qualibet virtute. Sed dicitur esse quodammodo
omnis virtus, quia non determinat sibi specialem Iustitiam.
Differt autem huiusmodi Iustitia a qualibet virtute
in duobus: nam licet eadem opera agat Iustus legalis,
quae agit fortis, et temperatus: nan tamen aget ea secundum
eandem intentionem, vel secundum eandem rationem
formalem. Nam qui agit opera fortia, quia delectatur
in talibus, fortis est, et agens temperata, quia delectatur
in ipsis, temperatus est. Sed agens talia, non quia
delectatur in eis, sed quia ea lex praecipit, et vult implere
legem, iustus legalis est. Iustus ergo legalis, per se, et
secundum quod homo, delectatur in impletione legis. Si
autem delectatur in operibus singularium virtutum, hoc
est ex consequenti, prout omnia talia opera sunt a lege
praecepta. Fortis autem, et temperatus, vel perfectus
secundum virtutes alias, per se et primo delectatur in
operibus convenientibus virtutibus, quibus ornatur. Si
autem delectatur in impletione legis, hoc est ex consequenti,
prout agendo talia opera, legem implet. Ex ista
autem differentia sequitur secunda: nam cum fortis, et

Torna all'inizio