Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 122

Ep. 51


G. episcopus seruus seruorum Dei archiepiscopis episcopis et
abbatibus in Gallia constitutis, qui in gremio sanctae Romanae
ecclesiae permanere uidentur, salutem et apostolicam benedictionem.
Quantas tribulationum angustias et persecutionum procellas
ac pondera periculorum uniuersalis mater sancta Romana ecclesia
temporibus istis perpessa sit quia credi uix potest ex maiori
parte latet scientiam uestram. Ad haec quoque quid consolationis
quidue suffragii per uos suos filios debitae compassionis perceperit,
uos ipsi cognoscitis. Quod enim sine dolore uix possumus uel reminisci,
ita caritas pene cunctorum circa eam refrixit ut haec
tempora per euangelium praesignata quodam modo specialiter
uideantur ubi dicitur: "Quoniam abundauit iniquitas refrigescet
caritas multorum." Vnde quid aliud dixerim, nisi quod uos qui
aut segniter neglexistis aut pauide refugistis matri uestrae in tanta
pressura solatiari nomine filiorum indignos et caritatis uisceribus
alienos uos ostendistis ? Quem uero pudorem uel potius quantum
dolorem quisquis est sanae mentis non sentiat, cum consideret
persecutores christianae religionis tanta factionis conspiratione
sic omnimodis annisibus non solum res suas profundendo sed
etiam se ipsos morti tradendo ad explendam animi atrocitatem
huc usque desudasse, neminem autem uel uix paucissimos iustitiae
fautores aut corporis laborem subire aut rerum dispendia pati
aut de suis bonis opem matri ecclesiae ferre curauisse. Verum

Torna all'inizio